Ab ea discernitur quam in isdem officinis di- 34.135.1
phrygem vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius
origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato
in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro
ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim 5
circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris
faece subsidente. differentia est, quod aes ipsum in
catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat,
diphryges remanent. quidam tradunt in fornacibus glo- 136.1
bos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fer-
vere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias
fornaces, et esse nodum quendam materiae; id, quod ex
cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina 5
similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac
repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim
saporemque aeris reddat.