Proxime indicari debent metalla ferri. 34.138.1
optumo pessimoque vitae instrumento <est>, siquidem hoc
tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus,
vites squalore deciso annis omnibus cogimus iuvenescere,
hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios 5
usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, latrocinia,
non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc
tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam
sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem,
ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam feci- 10
mus pinnasque ferro dedimus. quam ob rem culpa eius 139.1
non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum
est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod ex-
pulsis regibus populo Romano dedit Porsina, nominatim
comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu 5
uteretur. et tum stilo <osseo> scribere institutum ve-
tustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in
tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianae
prohibentis ullum telum esse in urbe. et a<rs a>n<t>i- 140.1
qua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quo-
que. Aristonidas artifex, cum exprimere vellet Athamantis
furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia,
aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris 5
relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum
exstat hodie Rhodi. est in eadem urbe et ferreus Her- 141.1
cules, quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus.
videmus et Romae scyphos e ferro dicatos in templo
Martis Ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis
ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil 5
in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissi-
mum mortalitati.