Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, 34.142.1
quippe etiam insula Italiae Ilva gignente, minimaque diffi-
cultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. ratio
eadem excoquendis venis; in Cappadocia tantum quaestio
est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa Ce- 5
r<as>o fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit.
differentia ferri numerosa. prima in genere terrae cae- 143.1
live: aliae molle tantum plumboque vicinum subministrant,
aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime
fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola
placet clavisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. 5
stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis,
a stringenda acie vocabulo inposito. et fornacium magna 144.1
differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis
ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes
malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua,
cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi 5
utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hi-
spania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria
metalla in iis locis non sint. ex omnibus autem generi- 145.1
bus palma Serico ferro est; Seres hoc cum vestibus suis
pellibusque mittunt; secunda Parthico. neque alia genera
ferri ex mera acie temperantur, ceteris enim admiscetur
mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem 5
hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone,
aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes
aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. mirum- 146.1
que, cum excoquatur vena, aquae modo liquari ferrum,
postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo re-
stingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro
sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo ce- 5
lerius robiginem trahit.