Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur 34.152.1
Telephum sanasse Achilles, sive id aerea sive ferrea cuspide
fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo
ferri deraditur umido ferro clavis veteribus. potentia eius 153.1
ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur
et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum
cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item
ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. 5
sistit et feminarum profluvia inposita velleribus, plagis
quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta, con-
dylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit.