Squama quoque ferri in usu est ex acie aut 34.154.1
mucronibus, maxime simili, sed acriore vi quam robigo,
quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur.
sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit
et feminarum profluvia. inponitur et contra lienium vitia, 5
et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis
prodest farinae modo adspersa paullisper. praecipua tamen 155.1
commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera
fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus
carnes recreandas. componitur hoc modo: pr<opo>li<s> oboli
VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, 5
squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adicitur,
cum sunt repurganda volnera aut replenda, ceratum.