Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, 34.156.1
nigrum atque candidum. pretiosissimum <in> hoc candidum,
Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in
insulas Atlantici maris peti vitilibusque navigiis et cir-
cumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania gigni 5
et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri.
pondere tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti 157.1
calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas
metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur
et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa
eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus 5
eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus
aurum colligitur, cum eo remanent; postea cami<n>is sepa-
rantur conflatique in plumbum album resolvuntur. non 158.1
fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum
abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi
inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc
ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album 5
habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homero,
cassiterum ab illo dictum. plumbi nigri origo duplex 159.1
est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex
sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis con-
flatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum
appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in 5
fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae;
haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis parti-
bus nonis II.