In medicina per se plumbi usus cicatrices 34.166.1
reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis
frigidiore natura inhibere inpetus veneris visaque in quiete
veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi.
his lamnis Calvus orator cohibuisse se traditur viresque 5
corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita
placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea
cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem.
coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato 167.1
sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sul-
pure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo
opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi forna-
cium halitus noxius sentitur. et pestilens e<s>t, canibus 5
ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus,
quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. quidam in 168.1
coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent,
alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi
usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plum-
beis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea super- 5
natans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, sic-
catum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum
sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero
acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in 169.1
lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum
terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id
autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et
cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cica- 5
trices; usu est eodem et in oculorum medicamentis,
maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum
excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et con-
dylomata. ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis 170.1
autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque
quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per
lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis
aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein 5
refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in
fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figli-
num. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hor-
deum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt
sic plumbum spodio Cyprio. 10