Scoria quoque plumbi in usu est. optima quae 34.171.1
maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis
aut sulpuris specie et terra carens. lavatur haec in mor-
tariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat,
et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum 5
subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos
plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experientiam
vitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate
intemptata tot modis.