Psimithium quoque, hoc est cerussam, plum- 34.175.1
bariae dant officinae, laudatissimam in Rhodo. fit autem
ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi in-
positis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in
ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque 5
aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur
aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo
opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto,
donec deficiat materia. quod derasum est, teritur et cri- 176.1
bratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec
rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua,
donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter
et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis, 5
lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem
feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti.
postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.