Sandaracae quoque propemodum dicta natura 34.177.1
est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis me-
tallis, melior quo magis rufa quoque magis virus <sulpuris>
redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, ex-
calfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alo- 5
pecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis;
fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et
canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur
cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque
cum cedro ipso nidore isdem medetur. 10