Et arrhenicum ex eadem est materia. quod opti- 34.178.1
mum, coloris etiam in auro excellentis; quod vero palli-
dius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et
tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae.
utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, 5
gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra,
sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit
et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata
et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in
nova testa, donec mutet colorem. 10