Vena quo dictum est modo foditur ignique per- 34.2.1
ficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean,
celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in
Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper
etiam in Germania provincia repertum. fit et ex alio 5
lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima
aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris
praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam boni-
tatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo
iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit Sal- 3.1
lustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum
aevi, successitque ei Livianum in Gallia. utrumque a me-
tallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti,
hoc a coniuge. velocis defectus Livianum quoque; certe 4.1
admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in
Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a
Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem
imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus 5
contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet.