Minoribus simulacris signisque innumera prope 34.49.1
artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phi-
dias Atheniensis Iove Olympio facto ex ebore quidem et
auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade
LXXXIII, circiter CCC urbis nostrae annum, quo eodem 5
tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes,
Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades, Callon,
Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron,
Pythagoras, Scopas, Perellus. ex iis Polyclitus discipulos 50.1
habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phrynonem,
[Dinonem], Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium.
LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canachus,
Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypato- 5
dorus; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Theri-
machus. CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, 51.1
item Lysistratus frater eius, <S>the<n>nis, Euphron, <E>ucles,
Sostratus, Ion, Silanion—in hoc mirabile quod nullo
doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—;
CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephis<od>otus, 5
Timarchus, Pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus 52.1
olympiade CLVI revixit, cum fuere longe quidem infra
praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles
Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles.