Reliqua genera cura constant, quae suis locis 34.5.1
reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quon-
dam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen
ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an
materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia cre- 5
verint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa,
ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat—
ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium
claritatem et hac via quaererent—, adeoque exolevit
fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna qui- 10
dem in ea re ius artis habeat.