Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, 34.68.1
miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum
alias, quoniam * * * Thessaliae habitaverit et ibi opera
eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Poly-
clito, Myroni, Pythagorae. laudant eius Larisam et Spin- 5
tharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobili-
tatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque
Darei officinis dediderit, existimant.