Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patria 35.101.1
ei Caunus, gentis Rhodiis subiectae. summa paupertas
initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas.
quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves
pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum 5
esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae de-
lubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et
Hammoniada, quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit
parvolas naves longas in iis, quae pictores parergia ap-
pellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostenta- 10
tionis opera sua pervenissent. palmam habet tabularum 102.1
eius Ialysus, qui est Romae dicatus in templo Pacis.
cum pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse, quo-
niam <sic> simul et famem sustineret et sitim nec sensus
nimia dulcedine obstrueret. huic picturae quater colorem 5
induxit c<eu> tr<i>a subsidia iniuriae et vetustatis, ut dece-
dente superiore inferior succederet. est in ea canis mire
factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat
se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua
parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset. 10
displicebat autem ars ipsa: nec minui poterat et vide- 103.1
batur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque
pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in
pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat sae-
pius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. 5
postremo iratus arti, quod intellegeretur, spongeam inpegit
inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qua-
liter cura optaverat, fecitque in pictura fortuna naturam.
hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumae 104.1
equi similiter spongea inpacta secutus dicitur, cum pin-
geret poppyzonta retinentem eum. ita Protogenes mon-
stravit et fortunam. propter hunc Ialysum, ne cremaret
tabulam, Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset 5
Rhodum capere, non incendit, parcentemque picturae fugit
occasio victoriae. erat tunc Protogenes in suburbano suo 105.1
hortulo, hoc est Demetrii castris, neque interpellatus
proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a
rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, re-
spondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum 5
artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens
quod manus servaret, quibus pepercerat, et, ne saepius
avocaret, ultro ad eum venit hostis relictisque victoriae
suae votis inter arma et murorum ictus spectavit arti-
ficem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, 10
quod eam Protogenes sub gladio pinxerit: Satyrus hic 106.1
est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis
eius securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippen <et>
Tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, medi-
tantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristo- 5
telis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera
pingeret propter aeternitatem rerum—impetus animi et
quaedam artis libido in haec potius eum tulere—; no-
vissime pinxit Alexandrum ac Pana. fecit et signa ex
aere, ut diximus. 10