Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas 35.130.1
HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique aedem
fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Anti-
dotus. huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicen-
que inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numero- 5
sior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo
Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen 131.1
et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae
maxime curavit. oper<um> eius Nemea advecta ex Asia Ro-
mam a Silano, quam in curia diximus positam, item Liber
pater in aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus 5
delectatus eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id
Tiberius Caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et
Danaen, Ephesi vero est mega<b>y<z>i, sacerdotis Ephesiae 132.1
Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hanc
vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriae
suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas,
in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda; Alexander 5
quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens
huic <e>idem adscribuntur. quadriped<u>m prosperrime canes 133.1
expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles inter-
rogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus:
"quibus Nicias manum admovisset;" tantum circum-
litioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem 5
nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII.