Pausiae filius et discipulus Aristolaus e severissimis 35.137.1
pictoribus fuit, cuius sunt Epaminondas, Pericles, Media,
Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum immolatio.—
Sunt quibus et Nicophanes, eiusdem Pausiae discipulus,
placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus 5
in coloribus et sile multus. nam Socrates iure omnibus
placet; tales sunt eius cum Aesculapio filiae Hygi<a>, Aegle,
Panac<e>a, Ias<o> et piger, qui appellatur Ocnos, spartum
torquens, quod asellus adrodit.