Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non 35.138.1
silebuntur et primis proximi: Aristoclides, qui pinxit aedem
Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem conflante lau-
datur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri
ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum 5
pensa, Ptolemaeo venante, sed nobilissimo Satyro cum
pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, Aristo-
phon Anca<eo> vulnerato ab apro cum socia doloris Asty-
pal<a>e<a> numerosaque tabula, in qua sunt Priamus, Helena,
Credulitas, Ulixes, Deiphobus, Dolus. Androbius pinxit 139.1
Scyllum ancoras praecidentem Persicae classis, Artemon
Danaen mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen,
Herculem et Deianiram, nobilissimas autem, quae sunt in
Octaviae operibus, Herculem ab Oeta monte Doridos exusta 5
mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laome-
dontis circa Herculem et Neptunum historiam; Alcimachus
Dioxippum, qui pancratio Olympiae citra pu<lv>eris iactum,
quod vocant ἀκονιτί, vicit; Coenus stemmata. Ctesi- 140.1
lochus, Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, Iove
Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter in-
gemescente inter obstetricia dearum, Cleon Cadmo, Ctesi-
demus Oechaliae expugnatione, Laodamia, Ctesi<cl>es reginae 5
Stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea
pinxit volutantem cum piscatore, quem reginam amare
sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit,
ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque simili-
tudine mire expressa. Cratinus comoed<o>s Athenis in 10
pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit Victoria. Eudorus 141.1
scaena spectatur—idem et ex aere signa fecit—, Hippys
Neptuno et Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit
et deorum simulacra, Leontiscus Aratum victorem cum
tropaeo, psaltriam, Leon Sappho, Nearchus Venerem inter 5
Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae p<a>eni-
tentia, Nealces Venerem, ingeniosus et sollers, * * * ime 142.1
siquidem, cum proelium navale Persarum et Aegyptiorum
pinxisset, quod in Nilo [cuius est aqua maris similis]
factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte
non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et 5
crocodilum insidiantem ei; Oenias syngenicon, Philiscus 143.1
officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion Scyllam,
Simonides Agatharchum et Mnemosynen, Simus iuvenem
requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem,
idemque Nemesim egregiam, Theorus <s>e inungentem, idem 144.1
ab Oreste matrem et Aegisthum interfici, bellumque Ilia-
cum pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi porti-
cibus, et Cassandram, quae est in Concordiae delubro,
Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon 5
Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus disco-
bolum, Clytaemestram, Paniscon, Polynicen regnum repe-
tentem et Capanea.