Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque 35.145.1
Erigonus, tritor colorum Nealcae pictoris, in tantum ipse
profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam,
fratrem Aeginetae fictoris. illud vero perquam rarum ac
memoria dignum est, suprema opera artificum in<p>erfectas- 5
que tabulas, sicut Irim Aristidis, Tyndaridas Nicomachi,
Mediam Timomachi et quam diximus Venerem Apellis, in
maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis
liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectan-
tur, atque in lenocinio commendationis dolor est manus, 10
cum id ageret, exstinctae.