Concreti aluminis unum genus σχιστὸν appellant Graeci, 35.186.1
in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde qui-
dam trichitim potius appellavere. hoc fit e lapide, ex
quo et aes—chalcitim voca<n>t—, u<t> sudor quidam eius
lapidis in spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus 5
siccat minusque sistit umorem inutilem corporum, et auri-
bus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris ul-
ceribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et
oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utrius-
que sexus. coquitur in catinis, donec liquari desinat. 10
inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. 187.1
duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui
facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et
foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura,
candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, 5
friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se car-
bonibus puris, donec cinis fiat.—Optimum ex omnibus 188.1
quod Melinum vocant ab insula, ut diximus. nulli vis
maior neque adstringendi neque denigrandi neque in-
durandi, nullum spissius. oculorum scabritias extenuat,
combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus 5
corporis. sanguinem quoque sistit intus <p>otum, foris in-
litum. evulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque
mollit in languinem. summa omnium generum vis in ad- 189.1
stringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum vitiis
aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe.
putrescentia ulcerum compescit cum adipe—sic et in-
fantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat—et 5
aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias
cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phage-
daenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere
cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero II parti-
bus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia 10
aquae permixtum. sic et ambustis prodest et furfuribus 190.1
corporum cum sero picis. infunditur et dysintericis uvam-
que in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quae in
ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo
advectum, nam ad reliquos usus vitae in coriis lanisque 5
perficiendis quanti sit momenti, significatum est.