Eretria totidem differentias habet, namque est 35.192.1
alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur
mollitia et quod, si aere perducatur, violacium reddit
colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter
pigmenta.—Lavatur omnis terra—in hoc enim 193.1
loco dicemus—perfusa aqua siccataque solibus, iterum
ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit
in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis.