Melinum candidum et ipsum est, optimum in 35.37.1
Melo insula. in Samo quo<d> nascitur, eo non utuntur
pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effo-
diunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eun-
dem usum habet quem Eretria creta; praeterea linguam 5
tactu siccat, pilos detrahit <s>mectica v<i>. pretium in libras
sestertii singuli.
  Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem
in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in
Theodoti fundo inventa Zmyrnae, qua veteres ad navium 10
picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit,
ut diximus. usta casu reperta est in incendio 38.1
Pirae<ei> cerussa in urceis cremata. hac primum usus est
Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae
et purpurea appellatur. pretium eius in libras 𐆖 VI. fit
et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine 5
usta non fiunt umbrae.
  Eretria terrae suae habet nomen. hac Nico-
machus et Par<r>hasius usi. refrigerat, emollit, explet vol-
nera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis
doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea 10
intellegunt, si ex aqua inlita <co>nt<i>n<u>o arescat.