Sandaracam et ochram Iuba tradidit in insula 35.39.1
Rubri maris Topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad
nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulte-
rina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flam-
meus. pretium in libras asses quini. haec si tor- 40.1
reatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quam-
quam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse
illo versu:
    "Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos." 5
pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec
sunt alii colores maioris ponderis.
  Inter facticios est et Syricum, quo minium sub-
lini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis.