Atramentum quoque inter facticios erit, quam- 35.41.1
quam est et terrae, geminae originis. aut enim salsuginis
modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc pro-
batur. inventi sunt pictores, qui carbones infe<s>tat<is> se-
pulchris effoderent. inportuna haec omnia ac novicia. fit 5
enim e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis,
propter quod etiam officinas aedificavere fumum eum non
emittentes. laudatissimum eodem modo fit e taedis. ad-
ulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volu-
mina scribenda utuntur. sunt qui et vini faecem siccatam 42.1
excoquant adfirmentque, si ex bono vino faex <e>a fuerit,
Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus et
Micon, celeberrimi pictores, Athenis e vinaceis fecere,
tryginon appellantes. Apelles commentus est ex ebore 5
combusto facere, quod elephantinum vocatur. adportatur 43.1
et Indicum ex India inexploratae adhuc inventionis mihi.
fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit
aereis cortinis. fit et ligno e taedis combusto tritisque
in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura, 5
sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole per-
ficitur, librarium c<u>mme, tectorium glutino admixto. quod
aceto liquefactum est, aegre eluitur.