Ab hoc maxima auctoritas Indico. ex India venit 35.46.1
harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur,
nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique
mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis
officinis innatans cortinis, et est purpurae spuma. qui 5
adulterant, vero Indico tingunt stercora columbina aut
cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur
carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excel-
lentis purpurae et, dum fumat, odorem maris. ob id qui-
dam e scopulis id colligi putant. pretium Indico 𐆖 XX 10
in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat
siccatque ulcera.