Euxinidas hac aetate docuit Aristiden, praeclarum arti- 35.75.1
ficem, Eupompus Pamphilum, Apellis praeceptorem. est
Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius
auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quae
ante eum duo fuere—Helladicum et Asiaticum appella- 5
bant—, propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso Hella-
dico tria facta sunt, Ionicum, Sicyonium, Atticum. Pam- 76.1
phili cognatio et proelium ad Phliuntem ac victoria
Atheniensium, item Ulixes in rate. ipse Macedo natione,
sed * * * primus in pictura omnibus litteris eruditus,
praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat 5
artem perfici posse, docuit neminem talento minoris—
annuis 𐆖 D—, quam mercedem et Apelles et Melanthius
dedere ei. huius auctoritate effectum est Sicyone primum, 77.1
deinde in tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante gra-
phicen, hoc est picturam in buxo, docerentur recipere-
turque ars ea in primum gradum liberalium. semper
quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox 5
ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur.
ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit,
opera celebrantur.