LIBER XXXVI
Lapidum natura restat, hoc est praecipua 36.1.1
morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque
crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quae
usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa
videri possunt: montes natura sibi fecerat <u>t quasdam 5
compages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum
impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas
partes coercendas durissima sui materia. caedimus hos
trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos trans-
cendisse quoque mirum fuit. in portento prope maiores 2.1
habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a Cim-
bris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum.
promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in
planum; evehimus ea, quae separandis gentibus pro ter- 5
minis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt,
ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc
illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum
ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proximae
rupes cavantur, ut bibatur glacie. secum quisque cogitet, 3.1
et quae pretia horum audiat, quas vehi trahique moles
videat, et quam sine iis multorum sit beatior vita. ista
facere, immo verius pati mortales quos ob usus quasve
ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, 5
ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuius-
que, gaudia haec auferentibus!