Molarem quidam pyriten vocant, quoniam pluri- 36.137.1
mus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et
alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in Cypro eum
reperiri volunt metallis, quae sint circa Acamanta, unum
argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie, ab aliis 5
iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab
aliis pruna prius, dein <in> melle, ac postea lavantur ut
aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare,
discutere, extenuare et duritias in pus vertere. utuntur
et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. pyri- 138.1
tarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum
ignis habentis. quos vivos appellamus, ponderosissimi
sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui
clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae 5
excepta sulpure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius
praebet ignem.