Aëtit<a>e lapides ex argumento nominis 36.149.1
magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum,
sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri,
marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus
aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in 5
Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in
alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum fria-
bilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia
nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo
habentem durum lapidem. tertius in Cypro invenitur 150.1
colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen
atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo
harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam
digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens 5
iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra naviganti-
bus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus
ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus,
nec quicquam terren<i>. aëtitae gravidis adalligati mulieri- 151.1
bus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium
continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui
volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino
non pariant. 5