Pavimenta originem apud Graecos habent 36.184.1
elaborata arte picturae ratione, donec lithostrota expulere
eam. celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami
stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta
cenae in pavimentis quaeque everri solent velut relicta 5
fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores.
mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis in-
fuscans; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro.
—Pavimenta credo primum facta quae nunc voca- 185.1
mus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pavita.
hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutu-
latum in Iovis Capitolini aede primum factum est post
tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavi- 5
menta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio
est Lucilianus ille versus:
    "Arte pavimenti atque emblemate vermiculato."