Pars Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima 36.190.1
Iudaeae intra montis Carmeli radices paludem habet, quae
vocatur Candebia. ex ea creditur nasci Belus amnis quin-
que milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptole-
maidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed 5
caerimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi re-
fuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nite-
scunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur ad- 191.1
stringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum
non amplius litoris spatium, idque tantum multa per sae-
cula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave merca-
torum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec 5
esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e
nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris,
tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse ori-
ginem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non 192.1
fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes
lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum
trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multi-
fariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores 5
sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum
conparari Indico. levibus autem aridisque lignis coquitur 193.1
addito cypro ac nitro, maxime <Aeg>yp<t>io. continuis for-
nacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui
nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum
ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex 5
massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud
flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo
caelatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem
etiam specula excogitaverat.