Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse 36.48.1
totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos
tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, prae-
fectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati
desit, tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra 5
Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res
est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit "habere
quidquid habuisset Comata Gallia." namque adicit
idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e mar-
more columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut 10
Luniensi. M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega 49.1
primus omnium limina ex Numidico marmore in domo
posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis
DCLXXVI. hoc primum invecti Numidici marmoris vesti-
gium invenio, non in columnis tamen crustisve, ut supra 5
Carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post
hunc Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui
nomen, ut ex re apparet, Luculleo marmori dedit, ad-
modum delectatus illo, primusque Romam invexit, atrum
alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur. 10
nascitur autem in Melo insula, solumque paene hoc mar- 50.1
mor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut
arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M. Scauri, non
facile dixerim secto an solidis glaebis polito, sicuti est
hodie Iovis Tonantis aedis in Capitolio. nondum enim 5
secti marmoris vestigia invenio in Italia.