Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque 36.51.1
dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro
videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas
versandoque tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime
probatur, nam id quoque accessit, ut ab Aethiopia usque 5
peteretur quod <s>ecaret marmora, immo vero etiam in
Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus in-
dignum erat. haec proxime laudatur; mollior tamen quae 52.1
Aethiopica. illa nulla scabritie secat, Indica non aeque
levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iuben-
tur. simile et Naxiae vitium est et Coptitidi, quae vocatur
Aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secan- 5
dis. postea reperta est non minus probanda ex quodam
Hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non
facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis 53.1
omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium ad-
modum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus
segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus
scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. 5
rursus Thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro
lapide aut e pumice.—Signis e marmore po- 54.1
liendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium
diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in Cypro insula
genitae. vicere postea ex Armenia invectae.
  Marmorum genera et colores non attinet dicere 5
in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multi-
tudine. quoto cuique enim loco non suum marmor in-
venitur? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in am-
bitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in 55.1
lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pre-
tiosissimi quidem generis, sicut Lacedaemonium viride
cunctisque hilarius, sicut et Augusteum ac deinde Tibe-
reum, in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu 5
reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud
serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod
haec maculas diverso modo colligunt, Augusteum undatim
crispum in vertices, Tibereum sparsa, non convoluta, cani-
tie. neque ex ophite columnae nisi parvae admodum in- 56.1
veniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigrican<ti>s
durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati
et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis
adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a 5
quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appel-
lant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gem-
mantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda
sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus
nec sentit cruciatum. rubet porphyrites in eadem Aegypto; 57.1
ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos
vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapici-
dinae. statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in
urbem ex Aegypto advexit Vitrasius Pollio, non admodum 5
probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit 58.1
eadem Aegyptus in Aethiopia quem vocant basaniten, ferrei
coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam
hic maior repertus est quam in templo Pacis ab impera-
tore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili, sedecim 5
liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi
incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non ab-
similis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant,
Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu con-
tactum radiis crepare tradunt. 10