Et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis 37.8.1
adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam
sit eos tibicinum gloria tumere: Polycratis gemma,
quae demonstratur, intacta inlibataque est; Ismeniae aetate
multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. 5
confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni,
quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyr-
gotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum Apol-
lonides et Cronius in gloria fuere quique divi Augusti
imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, 10
Dioscurides. Sulla dictator traditione Iugurthae semper 9.1
signavit. est apud auctores et Intercatiensem illum, cuius
patrem Scipio Aemilianus ex provocatione interfecerat,
pugnae effigie eius signasse, volgato Stilonis Praeconini
sale, quidnam fuisse facturum, si Scipio a patre eius 5
interemptus fuisset. divus Augustus inter initia sphinge 10.1
signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitu-
dinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signa-
vere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine
eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, 5
aenigmata adferre eam sphingem. quippe etiam Maecenatis
rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat.
Augustus postea ad devitanda convicia sphingis Alexandri
Magni imagine signavit.