E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen 37.105.1
cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum
Sardibus reperta es<t>; laudatissimae circa Babylona. cum
lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis
modo reperiuntur. hoc metallum apud Persas defecisse 5
tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in
Paro et Asso; in India trium generum: rubrae et quas
pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod
argenteis bratteis sublinunt. Indicae perlucent, crassiores 106.1
sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in
Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem
mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius
nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequen- 5
tior—hac certe apud Menandrum et Philemonem
fabulae superbiunt—, nec ullae tralucentium tardius sub-
fusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore.
damnantur ex iis melleae ac validius testaceae. 107.1
  Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, <e>
virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae
omnibus. accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocabatur,
in quam devenerant Trogodytae praedones fame et tempe- 5
state fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruer<e>nt
topazon. haec Archelai sententia est. Iuba Topazum 108.1
insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse
dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus
nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum
lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum 5
inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis
Ptolemaei, ab Philone praefecto; regi mire placuisse et
inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor
cubitorum, sacratam in delubro, quod Ar<sino>eum cogno-
minabatur. recentissimi auctores et circa Thebaidis Ala- 109.1
bastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt,
prasoide<s> atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota
enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem
amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sen- 5
tit, ceterae Nax<i>o et cotibus poliuntur. haec et usu at-
teritur.