Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla 37.139.1
est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem no-
minis, postea plurimis in terris, exce<ll>ens amplitudine,
numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vo-
catur enim iaspachates, cerachates, smara<g>dachates, haema- 5
chates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis
insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet,
corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis
copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur. qui<d>am
putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. 10
quod in Siculis utique crediderim, quoniam prim<o> eius 140.1
provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in
India inventae contra eadem pollent, magnis et aliis mira-
culis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumen-
torum etiam. e<ss>edar<ii>s staticula, equorum ornamenta inde 5
medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest
oculis. sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae viri- 141.1
dia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent ruben-
tibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae.
eadem auctoritas et Cypriis. sunt qui maxime probent
vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in Trachinia 5
circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene
similes limitum floribus et in Rhodo. aliae apud Magos 142.1
differentiae sunt in <i>is: quae leoninis pellibus similes
reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt.
in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras,
flumina sisti—argumentum esse, si in ferventes cortinas 5
additae refrigerent—, sed, ut prosint, leoninis iubis
adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam
domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam
athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta
cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum co- 10
lorem ex omnibus faciat minii.