Gemmae nascuntur et repente novae ac 37.193.1
sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci
unam inventam, quae propter pulchritudinem Alexandro
regi missa sit, auctor est Theophrastus. cochlides, 194.1
qu<a>e nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in
Arabia repertis ingentibus glaebis, quae melle excoqui
tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione:
ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque 5
glaebam artificum ingenio varie disti<ng>ui venas ductusque
macularum quam maxime vendibili ratione spectantium,
quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum
in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et 195.1
alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue
Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae
variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum
contingit, utqu<e e>aed<e>m nomen usitatum non habeant, 5
physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis
venditantes.
  Cum finis nominum non sit—quae persequi non
equidem cogito, innumera et Graeca vanitate—, indicatis
nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum 10
genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo me-
minisse conveniet, increscentibus varie maculis atque ver-
rucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore
saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.