Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum ad- 37.2.1
miratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione
auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi
tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, pri-
mumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito 5
circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.—
His initiis coepit auctoritas in tantum amorem 3.1
elata, ut Polycrati Samio, insularum ac litorum tyranno,
felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui
felix erat, satis piamenti in unius gemmae voluntario
damno videretur, si cum Fortunae volubilitate paria fe- 5
cisset, planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret,
si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus. ergo pro-
vectus navigio in altum anulum mersit. at illum piscis, 4.1
eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, ut
faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae in-
sidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse
constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae 5
delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et novis-
simum prope locum praelatis multis optinentem.—
Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, 5.1
Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. nam-
que habuisse dicitur achaten, in qua novem Musae et
Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae
sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis 5
sua redderentur insignia. nec deinde alia, quae tradatur 6.1
magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores,
praeterquam Ismenian choraulen multis fulgentibusque uti
solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro
sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone, iussisse 5
numerari et, cum duo relati essent, "male, Hercules,
factum" dixisse, "multum enim detractum gemmae
dignitati." hic videtur instituisse, ut omnes musicae 7.1
artis hac quoque ostentatione censerentur, veluti Dionyso-
dorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque <non> par
videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit:
Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas tradi- 5
tur, sed nulla peritia electas.