De lyncurio proxime dici cogit auctorum perti- 37.52.1
nacia, quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam
esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed
et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente,
quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, 5
qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia 53.1
tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac
ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quo-
que credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in
aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et 5
quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto
eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut
spectetur etiam.