Proximum apud nos Indicis Arabicisque marga- 37.62.1
ritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine
inter res marinas.
  Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de
causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est. nam 5
herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, sma-
ragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius
comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu 63.1
inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia
aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas
non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate
lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur 5
visu inficientes circa se repercussum aëra, non sole mu-
tati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes
et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralu-
cida, quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque 64.1
concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto homi-
num iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum
Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari.
quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula 5
ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps
gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.