Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, qua- 37.66.1
propter principatum ex iis optinent Cyprii. dos eorum
est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui
quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque
ut traluceat et niteat [hoc est ut colorem expellat, aciem 5
recipiat]. ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae iuxta
cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis
ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni re-
fugerent, diu mirantibus novitatem piscatoribus, donec
mutavere oculis gemmas.—Sed et vitia demon- 67.1
strari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem
omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut
in homine. ergo Cyprii, varie glauci magisque ac minus
in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae 5
austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam
intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur
etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui 68.1
obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido
tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud
est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albi-
cantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus, 5
sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor.
haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal,
plumbago, quae communia fere sunt.