Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e 37.74.1
Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida,
itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis venis.
Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis re-
periri regi eorum a rege Babylonio muneri missum sma- 5
ragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitu-
dine, et fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum e
quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, lati-
tudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem 75.1
scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e
smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc
genus reperiri, et in Cypro inventum ex dimidia parte
smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum 5
transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante
scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti
colosseum Serapim e smaragdo novem cubitorum.