Eandem multis naturam aut certe similem habere 37.76.1
berulli videntur. India eos gignit, raro alibi repertos.
poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quo-
niam hebes unitate surda color repercussu angulorum ex-
citetur. aliter politi non habent fulgorem. probatissimi 5
ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi
qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum
colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed 77.1
pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vo-
catumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hya-
cinthizontes, quinto quos aëroidis vocant, postea cerini
ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo 5
similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui
evanidi, quae sunt omnia vitia. Indi mire gaudent longi- 78.1
tudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui
carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis
subligant. convenit non oportere perforari quorum sit
absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita con- 5
prehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam
gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine.
quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos 79.1
gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri
repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine.
vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis,
et pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum in- 5
veniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum
tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.