Principatum habent carbunculi a similitudine 37.92.1
ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibus-
dam ob hoc acaustoe appellati. horum genera Indici et
Garamantici, quos et Carchedonios vocavere propter opu-
lentiam Carthaginis Magnae. adiciunt Aethiopicos et Ala- 5
bandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui perficiantur
Alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur
acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis 93.1
quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et
quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagran-
tes, optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extre-
mus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, 5
quos vocant syrtit<a>s, pinnato fulgore radiantes. inveniri
autem ubi maxime sit solis repercussus. Satyrus Indicos 94.1
non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper
fulgoris retorridi, Aethiopicos pingues lucemque non fun-
dentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem
carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu 5
nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore—ob id
plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui
languidius lucet, lign<y>zonte<m>—; Carchedonios multo mi- 95.1
nores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari.
Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni
vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari;
eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo 5
flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus
his liquescere, quamvis in opaco. multi Indicos Carche- 96.1
doni<i>s candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari
scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus
ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Ala-
bandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa Mi- 5
letum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime
sentientes. Theophrastus auctor est et in Orchomeno 97.1
Arcadiae inveniri et in Chio, illos nigriores, e quibus et
specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus
maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido;
a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi 5
erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti.—
Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; 98.1
tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere
cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIIII die-
bus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. ad-
ulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut 5
aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est.
centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus
est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relu-
centibus.