A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, 4.113.1
Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flu-
men Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium.
excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod
aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisipo- 5
nense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo
finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons.
septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, 114.1
oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere,
alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci <³⁰XII>³⁰ L, et ibi
gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore.
Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promuntu- 5
rium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et 115.1
in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC,
ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam
intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus
multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente 5
Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX
promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte
prosilit. <³⁰XIIII>³⁰ inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro
tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevi- 116.1
mus, CXXVI, a Gadibus CII additis. gentes Celtic<i> Turduli
et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani.
oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e fa-
vonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Vrbs 5
Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum
Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtili<s>.