Cuius Anthedon, Onc<h>estos, Thespiae liberum 4.25.1
oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae
cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi
atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in
nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus 5
Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia
Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epi<c>rane, Arethusa, Hippocrene,
Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus,
Hadylius, Acontius. reliqua oppida inter Megaricam et 26.1
Thebas Eleutherae, Haliartus, Plat<a>eae, Pherae, Aspledon,
Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Ceph<i>sum
amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, <Ac>raephi<a>,
Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocale<e>, 5
Eteon<os>, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ire-
seum <e>t Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis
faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis
capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere.
Locri deinde Epi<c>nemidi<i> cognominantur, olim Leleges 27.1
appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare.
oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis
in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea
et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae 5
Cnemis et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in qua La-
rumna, T<h>ronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in
mare. oppida Narycum, Alope, Scarp<h>ia. postea Maliacus
sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Ae<g>onia,
Phalara. Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, 28.1
Bo<i>on, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est.
  Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia,
eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thes-
salia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi geni- 5
tus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo
Hellen<e>s. hos eosdem Homerus tribus nominibus appel-
lavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthio-
tae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus,
in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, 10
quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons
ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia,
Phthia, Arne.