Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Ale- 5.62.1
xandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab
ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus
antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares
architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxi- 5
tate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe
gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam
tum tamen quinta situs parte regiae dicata. Mareotis 63.1
lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio
mittit ex mediterraneo commerci<a>, insulas quoque plures
amplexus, XXX traiectu, C<CL> ambitu, ut tradit Claudius
Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt 5
schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tan-
tundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus 64.1
Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere,
non omnibus—XII enim reperiuntur superque quattuor,
quae ipsi falsa ora appellant—, sed celeberrimis VII, pro-
ximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, 5
Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. prae-
terea Butos, Pharb<ae>t<h>os, Leontopolis, At<h>ribis, Isidis
oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis,
unde ostium quidam Naucratiticum nominant quod alii
Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes. 10