Nunc interiora dicantur. Coele habet 5.81.1
Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia,
Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero
Mabog—ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto
dicta, colitur—, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde 5
regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae
<C>yr<rum>, <G>azetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas
quae Granucomatitae vocantur, Hem<e>senos, Hylatas, Iturae-
orum gentem et qui ex <i>is Baethaemi vocantur, Mariam-
nitanos, tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, 82.1
Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas,
quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses.
reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate
dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, 5
Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios,
Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris
nominibus XVII.