Fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae 7.101.1
quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas.
Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue
miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem.
L. Siccius Dentatus, qui tribunus plebei fuit Sp. Tarpeio 5
<A>. Aternio cos. haud multo post exactos reges, vel nume-
rosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens
ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus ad-
verso corpore insignis, nulla in tergo. idem spolia cepit 102.1
XXXIIII, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti
quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis CLX, coronis
XXVI, in <iis> civicis XIIII, aureis octo, muralibus, tribus, ob-
sidionali una, fisco aeris, X captivis et viginti sim<u>l <bu>bus, 5
imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes se-
cutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno
ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum convicto
male imperatae rei militaris.